HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CXXIV: De voce Patris ad Jesum, quam quidam putaverunt tonitruum

#Joan. XII

Venerant autem quidam gentiles, ut adorarent in die festo, et dixerunt Philippo: Domine volumus videre Jesum. Qui, assumpto Andrea, dixit hoc Jesu. Et respondit Jesus: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis. Quasi dicat: Plenitudo gentium creditura est, quod tamen post passionem futurum insinuavit, dicens: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet. Si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Et quia grano frumenti, se comparavit Christus, mos est Ecclesiae de hoc grano tantum conficere corpus Jesu. Et addidit: Qui odit animam suam, id est vitam, in hunc mundo, in vitam aeternam custodit eam, id est vivet aeternaliter. Si quis mihi ministrat me sequatur, et in aeternum mecum erit. Nunc anima mea turbata est, et quid dicam: Pater, salvifica me ex hac hora. Pater clarifica Filium tuum. Et venit vox de coelo: Et clarificavi, et iterum clarificabo, id est clarum genui, nec desistam. Vel secundum hominem clarificavi in baptismo, in transfiguratione, clarificabo in resurrectione, et ascensione, et judicio. Et dicebant quidam, tonitruum factum. Alii quod angelus locutus est ei. Et ait Jesus: Propter vos haec vox facta est, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras, id est princeps amatorum mundi perdet potestatem post se trahendi. Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum, id est ex omnibus partibus mundi. Et cum intellexisset crucifixionem, quae forte usualiter ab eis dicebatur exaltatio a terra, quasi opposuerant ei, quod si exaltaretur, non esset Christus. Audierant enim ex lege, quia Christus manet in aeternum, quod non determinans, dixit, quia modicum lumen in eis erat.